|
Eventus, qui in primo tomo huius Ottiliensis historiae amplae explicabantur, hoc in secundo libro continuantur. Temporis spatio (Archi)Abbatis Norberti Weber (Archi)Abbatia Ottiliensis in magnam Congregationem extenta est, quae toto in orbe terrarum operabatur et cuius fundamenta – ut apparuit – erant vere stabilia. Etiam exaedificatio interna bene processit. Etiamsi multa incrementa positiva animadvertebantur, tamen repulsae quoque et detrimenta experiebantur, quae saepe cum condicionibus macrohistoricis cohaerebant, quae dirigi non potuerunt et de quibus aliquomodo agendum erat. Eventibus progressibusque copiose diligenterque descriptis explicatisque, qui domi atque in regionibus missionariis facti sunt, monstratur, quam attrahens historia Ottiliensis sub omnibus aspectibus suis sit.
|