Albert, Sigrides C.

D.rix Sigrides C. Albert, historica atque Latinistria, sociologiam atque scientias cultus civilis in studiorum universitate Saravica docet, praeterea specialiter in usum activum linguae Latinae incumbit. Eadem est editrix atque redactrix periodici Latini, c.t. VOX LATINA. Ipsa plurimas investigationes divulgavit, quibus praeter alia agitur de thematis historicis et sociologicis, de litteratura humanistica et posthumanistica, de lexicographia, de thematis quoque contemporaneis. Exstant eiusdem auctricis etiam lexica Latina, libri ad usum cottidianum Latinitatis spectantes, variae versiones Latinae textuum litterariorum.